Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. dedication Cic. Acad. Pos. dedication () >>Cic. Acad. Pos. praefatio

dedicationDignum memoratu, villa est ab Averno lacu Puteolos tendentibus imposita litori, celebrata porticu ac nemore, quam vocabat M. Cicero Academiam ab exemplo Athenarum, ibi compositis voluminibus eiusdem nominis –. huius in parte prima exiguo post obitum eius Antistio Vetere possidente eruperunt fontes calidi perquam salubres oculis, celebrati carmine Laureae Tulli qui fuit e libertis eius –. ponam enim ipsum carmen –. Quo tua, Romanae vindex clarissime linguae,
silva loco melius surgere iussa viret
atque Academiae celebratam nomine villam
nunc reparat cultu sub potiore Vetus,
hoc etiam apparent lymphae non ante repertae,
languida quae infuso lumina rore levant.
nimirum locus ipse sui Ciceronis honori
hoc dedit, hac fontes cum patefecit ope,
ut, quoniam totum legitur sine fine per orbem,
sint plures oculis quae medeantur aquae.
Plinius nat. hist. 31, 6-8.
Quare hanc mihi operam sumpsi, ut omnium philosophorum, quos habere possem, libros relegerem, indagaturus, an ne ullus unquam opinatus esset, alios esse motus sphaerarum mundi, quam illi ponerent, qui in scholis Mathemata profiterentur. Ac reperi quidem apud Ciceronem primum, Nicetam sensisse terram moveri. Postea et apud Plutarchum inveni quosdam alios in ea fuisse opinione –. Inde igitur occasionem nactus, coepi et ego de terrae mobilitate cogitare. Ad sanctissimum dominum Paulum III. Pontificem maximum, Nicolai Copernici praefatio in libros Revolutionum (1543). Cf. p. 89, 6, ubi Nicetas [Note]

-- --



Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. dedication Cic. Acad. Pos. dedication () >>Cic. Acad. Pos. praefatio

Powered by PhiloLogic